- BETRE seu TEMBUL
- BETRE seu TEMBULfolii aromatici species celebertima, apud Indos; Salmasio est Folium Romanorum et φύλλον μαλαβάθρου Graecorum, quamvis non pauci Folium Indicum (illud cum folio Betre confundentes) malabathrum Veter. esse censeant, eo quod Tomalabathra hodieque ipsis Indis dicatur. Sed quidquid de nomine sit, quaecumque de Malabathro Veteres scripsêre, Betre folio potius, quam Indo folio convenire videntur. Malabathri folia olim in pilulas convoluta vaenum ibant et hâc formâ in Europam adferebantur. Unde apud Didymum φύλλου μαλαβάθρου σφαιρία πέντε; nempe non plura folia in unam pilulam solebant conglobari, sed ex singulis foliis complicatis singulae sphaerae fiebant, unde promagnitudine foliorum ἁδρότφαιρον, μεςόςφαιρον, μικρόσφαιρον, malabathrum dicebatur. Eôdem modô et Betre folium complicatur. Dein folia illa in pilulam convoluta ac complicata ipsis fibris calamorum seu virgarum malabathri traiciebant, ut sic in pilula haererent, uti legimus apud Auctorem Peripli: quod similiter sit in folio Betre. Sed et eôdem paene modô ab Indis id praeparatur, quô malabathrum olim. Quia enim id folium venas habet et fibras per longitudinem excurrentes, eas ungue auctô praesecant et eximunt (quod ἐξινιάζειν Graeci dixêre) deinde admixtô calcis modicô, quam e testis ostreorum crematis confectam habent, et Areca confractâ, folium Betre complicant et involvunt, sicque in os immissum mandunt: Quâ eâdem methodo praeparata folia amicis abeuntibus dare solent, ut infra videbimus. Quod idem de Malabathri folio apud Auctorem Peripli praefatum legimus. Adde quod calamos seu virgulas malabathri, quibus folia traici diximus, πέτρους Veteres, unde hodieque Betre hoc folium appellatur, vulgo Bettele. Nascitur autem Betre in omnibus maritimis Indiae regionibus, nec facile in remotis a Mari locis provenit: quam ob rem in continenti ac interioribus Indiae venit raro. Quod vero nou suismet ipsius viribus nititur ac surgit, sed adsitis arboribus se applicat et circum volvit, a quibus sustentatur, inde Vererib. creditum, folia malabathri aquis sine ulla radice innatare. mandunt id Indi assidue, ad oris suavitatem et bonum haltius eodrem; quemadmodum malabathrum linguae subiectum odorem oris commendare ait Dioscorides: ὑποτίθεται δὲ τῇ γλώςςῃ πρὸς εὐωδίαν ςτόματος: Stomachum namque corroborandi vim magnam habet; δύναμιν εὐςτομαχωτέραν, ut idem addit, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1070. et seqq. et infra in voce Catasphaerum. Omnino tamen et audiendus hîc, Auctor Anonymus Sinae et Europae, qui de Betre folio, seu Bettela, ista habet c. 32. Folium hoc (quod aerem amat remperatissimum) ad arboris auraicae figur am proxime accedit, minus tamen acuminatum; ad palos succrescit frutex, instar piperis Indici, aut lupuli Europaei, adeoque vitis ----- fructu caret, cultura pullulat, in caulem debiliorem, unde ambitiosius bumi repere non amat, et, nisi fulciatur pedamentis, proximam quamque ambit amplexaturque arborem. Lecta solia servantur incolunia, per quaelibet compita vaenum habentur, numerô duodenariô fafciculata: neque hisce delitius frustrabit genium masve feminave ulla dieculâ, nisi per summum luctum, aut ieiunium publicum quin et alterum duodenariumconficiat: non in victum quottidianum, sed per illa spatia, quaecumque a diluculo ad seram vesperam, licet consuetis prandis et cenis intercepta, usque ex enduntur. Et noctes hôc modô transiguntur. Adhibetur folio Areccae fructus et placentulae ex arbore Kaate; cuius gratiâ calcem illinunt Bettelae, ex ostreis exoctam, et modicô usu innoxiam. Haec masticantur, quasi in primam concotionem; separ atur utique crassum a tenui, excernitur materia exsucca, ut substantia stomachum reficiat, halitum gutturis emendet, dentes firmet, gingivam roboret, scorbutum ----- procul habeat. Compertissimum certe, neminem hidum graveclentiâ oris, entium dolore, scorbutô, et id genus incommodis tentari, cum decrepitis sepimentum dentium constet; quod ita luunt, ut dentes atrum sanguinem semper referant, sputumque sanguinem imitetur ----- Bettelâ et Arecca excipiuntur hospites utricusque sexus appositâ quadrâ, calci dicatâ. Compita et viae publicae praebent et Bettelae et Areccae, adeoque calcis iustam proportionem empturis. Primûmque sumitur pars Areccae et Kaate, iis per dentes subactis additur Bettelae folum, sed ex quo costae subducantur pollicis ungue, quem in hunc usum alunt acutum: illinitur alx, fit convolutio: post masticationem eicitur sucus sanguineus, quem Areccâ facit, et creditur orificium ventriculi â vitiosis humoribus repurgare, ut subtilior sucus digestionem iuvet. Omnes omnino Indi per plateas gratissimum hoc enchiridion secum ferunt ------ Ea summa cura Magnates adeuntibus ----- mulieres sese viris inde gratiores et viros sibi magis idoneos esse persuasum habent. Usus maxime necessarius dicitur a cibo sumpto. Folia maturrima flavescunt et optima; quaedam tamen mulieres immaturiora ab fragoris titillationem praehabent ----- In Malacca fructus exoritur frutici, instar caudae serpentinae, digitalis, grato esui. Deambulacra lucrosa fiunt, ubi Areccae, quod prperis speciem licet nuncupare, applantatur et frequentius irrigatur. Reges numquam non convolvulos illos (nam haec omnino species folii sic praeparari) e vase aheneo a fectariis repetunt: Legatos --- per interpretes audiunt et dimittunt, in lectum respuini vel humi desidens in tapete, famulis subinde bettelam praebeutibus; crassiorem materiam in pelluvium argenteum reiciunt, quod vel conivae vel ancilla nitidior exhibet. Honoris vero extrena linea ducitur, quoties Legati ad esum regiae Bettelae invitantur. Sunt qui addant camphoram, sed non ex confilio uxorum, alii aloen, denique florem nucis Indicae et Ambram cinercieam, quae compositio et palato et naribus est gratissima, sed et cara. Vulgus etiam cardamomum adhibet. In mediterraneis, ubi nullus Bettelae proventus, maximum eius desiderium et pretium: feruntque Nicamoxam, Decani Regem, singulis annis ex hoc mercimonio tributum capere tricies mille aureorum. Sic ornantur convivia, sic dimittuntur gratissimi ad peregrinationes, sive hospites sive domestici. Reges magnatibus suâ manu, tenioribus alienâ tradunt: Eorum mandatarii saccum convolvulorum accipiunt, nec prius licet ire. haud longe a Surda est Insul. Pulo Sevesti, cuius gemini montes ultra Bantam conspicui, quae bettelam sine cultura producit, unde Iavani cymbatim eam auferunt, tanto cariorem, quod urticis permixta nudis collectoribus vel triduanum ex pustulis ardentibus dolorem vindicent. Duae viciniores Insulae Bettelam alunt; sed parcius laudatam, ob sulpureum arenosum solum. Tyronibus suboritur vertigo ebriosa: navigantibus in usu sunt pastilli, ex convolvulis conflati etc. De Folio vero Indico, vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.